

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 39
Venite.Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis.Die illo.Ostendit Novum Testamentum, sive praesentem vitam.Horaautem erat quasi decima.Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quaerunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quae implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.